

Epistola ad Ephesios*
Caput 6: Versus 5
Servi, obedite.Servitus coepit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas poenas meritis distribuere delinquentium.In simplicitate.Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas.